monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 366

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 366
magis ergo et minus substantia non recipit inter consortes suas. item substantia contrarium nihil habet; nam nihil homini aut equo contrarium. sed si quis dixerit Clodium Ciceroni fuisse contrarium, intelligit non ipsas substantias fuisse contrarias, sed qualitates, quae in ipsis erant, ut malitiam bonitati aut vitium virtuti aut iniustitiam iustitiae. videtur autem substantiae proprium, quod una eademque capax est contrariorum quadam sui permutatione, ut lapis, cum idem sit, potest nunc albus esse, nunc niger, idem tamen lapis esse non desinit: et Cicero, primo stultus, postea sapiens, idem tamen Cicero esse non desinit.